Liber Job*

Caput 2: Versus 13

In terra.Quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant. Vel terra est incarnatio Christi, quam quidam haeretici non negant, sed vel de deitate, vel de incarnationis qualitate discordant a nobis: quia ergo illam non negant, quasi cum Job in terra sedent.Septem diebus.Ignoratur utrum continue, an tot diebus crebra visitatione insisterent.Diebus et noctibus.Quia vel in hoc, quod vere, vel in hoc quod stulte sapiunt, incarnationi non contradicunt.Nemo loquebatur ei verbum.Quia tunc tacent hostes, si filios Dei praedicando generare negligimus: sed si recta loquimur, tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum: cum corda fidelium torpere vident: sed cum vident alta sapere, de aerumna saeculi dolere, ad coelum reditum quaerere, circumspecte linguam fraenant.Nemo loquebatur.Sunt enim multi, etc., usque ad et nisi sacrificio purgentur, puniendi sunt.Videbant enim dolorem.Quia tunc timent prava loqui, cum amoris Dei dolor corda fingit: quia tunc non proficerent, sed et quos tenebant, bonis exercitatis perderent.
(* Traductions européennes)